Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. neve roges, quae sit, stultam conscripsimus [*](quae (quam) scripsimus) Artem;
  2. innocuas nobis haec vetat esse manus.
  3. ecquid praeterea peccarim, quaerere noli,
  4. ut lateat [*](pateat corr. σ ) sola culpa sub Arte mea.
  5. quicquid id est, habuit moderatam vindicis iram,
  6. qui nisi natalem nil mihi dempsit humum,
  7. hac quoniam careo, tua nunc vicinia praestet,
  8. inviso possim tutus ut esse loco.
  1. Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae
  2. haec tibi Nasonem scribere verba. Macer?
  3. auctorisque sui si non est anulus index,
  4. cognitane est nostra littera facta manu?
  5. an tibi notitiam mora temporis eripit horum,
  6. nec repetunt oculi signa vetusta tui?
  7. sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,
  8. exciderit tantum ne tibi cura mei.
  9. quam tu vel longi debes convictibus aevi,
  10. vel mea quod coniunx non aliena tibi est, [*](est om)
  11. vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus,
  12. utque decet, nulla factus es Arte nocens.