Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus,
  2. Bistonis ingenio terra superba tuo est.
  3. utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma
  4. sumere et hostili tingere caede manum,
  5. atque ut es excusso iaculum torquere lacerto
  6. collaque velocis flectere doctus equi,
  7. tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis,
  8. atque suis numeris [*](humeris corr. Heinsius) forte quievit opus,
  9. ne tua marcescant per inertis otia somnos,
  10. lucida Plena tendis in astra via.
  11. haec quoque res aliquid tecum mihi foederis affert:
  12. eiusdem sacri cultor uterque sumus.
  13. ad vatem vates orantia brachia tendo,
  14. terra sit exiliis ut tua fida meis.
  15. non ego caede nocens in Ponti litora veni,
  16. mixtave sunt nostra dira venena manu:
  17. nec mea subiecta convicta est gemma tabella
  18. mendacem linis imposuisse notam.
  19. nec quicquam, quod lege vetor committere, feci:
  20. est tamen his gravior noxa fatenda mihi.