Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Caesar ut imperii moderetur frena precamur,
  2. tam bene quod patriae consulit ille suae.
  3. utilitas igitur magnos hominesque deosque
  4. efficit, auxiliis quoque favente suis.
  5. tu quoque fac prosis intra [*](profugus intra) tua castra iacenti,
  6. o Coty, progenies digna parente tuo.
  7. conveniens homini est hominem servare voluptas,
  8. et melius nulla quaeritur arte favor.
  9. quis non Antiphaten Laestrygona devovet? aut quis
  10. munifici mores improbat Alcinoi?
  11. non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae, [*](genitorve (gentisque) caphereus (caphareus))
  12. quive repertorem torruit arte sua:
  13. sed quam Marte ferox et vinci nescius armis,
  14. tam numquam, facta pace, cruoris amans,
  15. adde quod ingenuas didicisse fideliter artes
  16. emollit mores nec sinit esse feros,
  17. nec regum quisquam magis est instructus ab illis,
  18. mitibus aut studiis tempora plura dedit.
  19. carmina testantur, quae, si tua nomina demas,
  20. Threicium iuvenem composuisse negem;