Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. fortunam decet hoc istam: quae maxima cum sit,
  2. esse potest animo vix tamen aequa tuo.
  3. conspicitur numquam meliore potentia causa,
  4. quam quotiens vanas non sinit esse preces,
  5. hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est
  6. a superis ortae nobilitatis opus.
  7. hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor, [*](generis . . auctor opus hoc tibi suadet erato)
  8. et prior Eumolpo suadet Erichthonius.
  9. hoc tecum commune deo est, [*](deos (deis vel dei): deo est Riese) quod uterque rogati
  10. supplicibus vestris ferre soletis opem.
  11. numquid [*](namquid) erit, quare solito dignemur honore
  12. numina, si demas velle iuvare deos?
  13. Iuppiter oranti surdas si praebeat auris,
  14. victima pro templo cur cadat icta Iovis?
  15. si pacem nullam pontus mihi praestet eunti,
  16. irrita Neptuno cur ego tura feram?
  17. vana laborantis si fallat vota coloni,
  18. accipiat gravidae cur suis exta Ceres?
  19. nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho,
  20. musta sub adducto si pede nulla fluent.