Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. est illi curae me perdere, quaeque solebat
  2. esse levis, constans et bene certa nocet,
  3. crede mihi, si sum veri tibi cognitus oris
  4. (nec planis [*](planus) nostris casibus esse puter [*](puter Ehwald potes vel potest vel solet)),
  5. Cinyphiae segetis citius numerabis aristas,
  6. altaque quam multis floreat Hybla thymis,
  7. et quot aves motis nitantur in aere pinnis,
  8. quotque natent pisces aequore, certus eris,
  9. quam tibi nostrorum statuatur summa laborum,
  10. quos ego sum terra, quos ego passus aqua.
  11. nulla Getis toto gens est truculentior orbe;
  12. sed tamen hi nostris ingemuere malis,
  13. quae tibi si memori coner perscribere versu.
  14. Uias est fati longa futura mei.
  15. non igitur vereor [*](verear) quo [*](quo qua vel quia vel quod) te rear esse verendum,
  16. cuius amor nobis pignora mille dedit,
  17. sed quia res timida est omnis miser, et quia longo est
  18. tempore laetitiae ianua clausa meae.
  19. iam dolor in morem venit meus, utque Caducis
  20. percussu crebro saxa cavantur aquis,