Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic ego continuo Fortunae vulneror ictu,
  2. vixque habet in nobis iam nova plaga locum.
  3. nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu,
  4. nec magis est curvis Appia trita rotis,
  5. pectora quam mea sunt sene calcata [*](caecata) malorum,
  6. et nihil inveni, quod mihi ferret opem.
  7. artibus ingenuis quaesita est gloria multis:
  8. infelix perii dotibus ipse meis.
  9. vita prior vitio caret et sine labe peracta est [*](est om. A) :
  10. auxilii misero nil tulit illa mihi.
  11. culpa gravis precibus donatur saepe suorum:
  12. omnis pro nobis gratia muta fuit.
  13. adiuvat in duris aliquos [*](aliquo) praesentia rebus:
  14. obruit hoc absens vasta procella caput.
  15. quis [*](quis Heinsius quae vel quem (que) obruent (-et)) non horruerit tacitam [*](faciti) quoque Caesaris iram?
  16. addita sunt poenis aspera verba meis.
  17. fit fuga temporibus levior . proiectus in aequor
  18. Arcturum subii Pleiadumque minas,
  19. saepe solent hiemen placidam sentire carinae:
  20. non Ithacae puppi saevior unda fuit.