Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris,
- non erit officii gratia surda tui.
- crede mihi, nostrum si non mortale futurum est
- carmen, in ore frequens posteritatis eris.
- fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis,
- duret et in longas impetus iste moras,
- quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura,
- nec nocet admisso subdere calcar equo.
- Esse salutatum vult te mea littera primum
- a male pacatis, Attice, missa Getis.
- proxima subsequitur, quid agas, audire voluntas, [*](voluptas)
- et si, quidquid [*](si quid vel iam si quid vel nunc quicquid) agis, sit tibi cura mei.
- nec dubito quin sit, sed me timor ipse malorum
- saepe supervacuos cogit habere metus,
- da veniam, quaeso, nimioque ignosce timori.
- tranquillas etiam naufragus horret aquas.
- qui semel est laesus fallaci piscis ab hamo,
- omnibus unca cibis aera subesse putat.
- saepe canem longe visum fugit agna lupumque
- credit, et ipsa suam nescia vitat opem.