Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. membra reformidant mollem quoque saucia tactum,
  2. vanaque sollicitis incutit [*](inmutat vel incitat vel concitat corr. σ ) umbra metum.
  3. sic ego Fortunae telis confixus iniquis
  4. pectore concipio nil nisi triste meo.
  5. iam mihi fata liquet coeptos servantia cursus
  6. per sibi consuetas semper itura vias :
  7. observare deos, ne quid mihi cedat amice,
  8. verbaque Fortunae vix puto posse dari.
  9. est illi curae me perdere, quaeque solebat
  10. esse levis, constans et bene certa nocet,
  11. crede mihi, si sum veri tibi cognitus oris
  12. (nec planis [*](planus) nostris casibus esse puter [*](puter Ehwald potes vel potest vel solet)),
  13. Cinyphiae segetis citius numerabis aristas,
  14. altaque quam multis floreat Hybla thymis,
  15. et quot aves motis nitantur in aere pinnis,
  16. quotque natent pisces aequore, certus eris,
  17. quam tibi nostrorum statuatur summa laborum,
  18. quos ego sum terra, quos ego passus aqua.
  19. nulla Getis toto gens est truculentior orbe;
  20. sed tamen hi nostris ingemuere malis,