Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nunc mihi naufragio quid prodest discere [*](dicere) facto,
  2. qua mea debuerit currere cumba via?
  3. brachia da lasso potius prendenda natanti,
  4. nec pigeat mento supposuisse manum.
  5. idque facis, faciasque precor . sic mater et uxor,
  6. sic tibi sint fratres totaque salva domus,
  7. quodque soles animo semper, quod voce precari,
  8. omnia Caesaribus sic tua facta probes.
  9. turpe erit in miseris veteri tibi rebus amico
  10. auxilium nulla parte tulisse tuum,
  11. turpe referre pedem, nec passu stare tenaci,
  12. turpe laborantem deseruisse ratem,
  13. turpe sequi casum et fortunae cedere [*](accedere, at cf. Tib. iv.13.17) amicum,
  14. et, nisi sit felix, esse negare suum.
  15. non ita vixerunt Strophio atque Agamemnone nati,
  16. non haec Aegidae Pirithoique fides:
  17. quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas,
  18. in quorum plausus tota theatra sonant,
  19. tu quoque per durum servato tempus amico
  20. dignus es in tantis nomen habere viris,