Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. thyrsus abest a te, [*](abest a te Rothmaler sublestate (A) vel ubi est a te vel enim vobis) gustata [*](gestata) est laurea nobis,
  2. sed tamen ambobus debet inesse calor:
  3. utque meis numeris tua dat facundia nervos,
  4. sic venit a nobis in tua verba nitor.
  5. iure igitur studio confinia carmina vestro
  6. et commilitii sacra tuenda putas.
  7. pro quibus ut maneat, de quo censeris, amicus,
  8. comprecor ad vitae tempora summa tuae.
  9. succedatque suis [*](tuis) orbis moderator [*](moderatus) habenis:
  10. quod mecum populi vota precantur idem.
  1. Carmine Graecinum, qui praesens voce solebat,
  2. tristis ab Euxinis Naso salutat aquis.
  3. exulis haec vox est: praebet mihi littera linguam,
  4. et si non liceat scribere, mutus ero.
  5. corripis, ut debes, stulti peccata sodalis,
  6. et mala me meritis ferre minora doces. [*](doles corr. Faber)
  7. vera facis, sed sera meae convicia culpae:
  8. aspera confesso verba remitte reo.
  9. cum poteram recto transire Ceraunia velo,
  10. ut fera vitarem saxa, monendus eram.