Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cum tu desisti mortaliaque ora quierunt
  2. tectaque non longa continuere mora,
  3. surgit Iuleo iuvenis cognomine dignus,
  4. qualis ab Eois Lucifer ortus aquis.
  5. dumque silens adstat, status est vultusque diserti,
  6. spemque decens doctae vocis amictus [*](amicus corr. Heinsius) habet,
  7. mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum,
  8. hoc superos iures more solere loqui,
  9. atque "haec est " dicas "facundia principe digna
  10. "eloquio tantum nobilitatis inest.
  11. huic tu cum placeas et vertice sidera tangas,
  12. scripta tamen profugi vatis habenda putas,
  13. scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis,
  14. et servat studii foedera quisque sui:
  15. rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
  16. rectorem dubiae navita puppis amat.
  17. tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris,
  18. ingenioque faves, ingeniose, meo.
  19. distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem :
  20. artis et ingenuae cultor uterque sumus,