Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tempus adest aptum precibus, valet ille videtque
  2. quas fecit vires. Roma, valere tuas.
  3. incolumis [*](incolumi) coniunx sua pulvinaria servat;
  4. promovet Ausonium filius imperium;
  5. praeterit ipse suos animo Germanicus annos,
  6. nec vigor est Drusi nobilitate minor,
  7. adde nurus [*](nurum ) neptesque pias natosque nepotum
  8. ceteraque Augustae membra valere domus;
  9. adde triumphatos modo Paeonas, adde quieti
  10. subdita montanae brachia Dalmatiae.
  11. nec dedignata est abiectis Illyris armis
  12. Caesareum famulo vertice ferre pedem,
  13. ipse super currum placido spectabilis ore
  14. tempora Phoebea virgine nexa tulit.
  15. quem pia vobiscum proles comitavit euntem,
  16. digna parente suo nominibusque datis,
  17. fratribus adsimiles, [*](adsimilis) quos proxima templa tenentis
  18. divus ab excelsa Iulius aede videt.
  19. his Messalinus, quibus omnia cedere debent,
  20. primum laetitiae non negat esse locum,