Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quicquid ab his superest, venit in certamen amoris:
  2. hac hominum nulli parte secundus erit.
  3. hanc colet ante diem qua, quae [*](quamque vel qua quam (quamquam): qua quae Owen ) decreta merenti,
  4. venit honoratis laurea digna comis.
  5. felices, quibus, o,[*](o hos ) licuit spectare triumphos
  6. et ducis ore deos aequiperante frui!
  7. at mihi Sauromatae pro Caesaris ore videndi
  8. terraque pacis inops undaque vincta [*](iuncta ) gelu.
  9. si tamen haec audis et vox mea pervenit istuc, [*](illuc, sed cf. istae A)
  10. sit tua mutando gratia blanda loco.
  11. hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aevo,
  12. siquid habet sensus umbra diserta, petit.
  13. hoc petit et frater, quamvis fortasse veretur
  14. servandi noceat ne tibi cura mei.
  15. tota domus rogat hoc, nec tu potes ipse negare
  16. et nos in turbae parte fuisse tuae.
  17. ingenii certe, quo nos male sensimus usos,
  18. Artibus exceptis, saepe probator eras.
  19. nec mea, si tantum peccata novissima demas,
  20. esse potest domui vita pudenda tuae.