Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus,
  2. principis aeterni quam tibi praestat amor.
  3. nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit,
  4. quo poteras trepidis utilis esse reis.
  5. vivit enim in vobis facundi lingua parentis,
  6. et res heredem repperit illa suum.
  7. hanc ego, non ut me defendere temptet, adoro;
  8. non est confessi causa tuenda rei.
  9. num tamen excuses erroris origine factum,
  10. an nihil expediat tale movere, vide.
  11. vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit,
  12. non contrectari tutius esse puto.
  13. lingua, sile! non est ultra narrabile quicquam.
  14. posse velim cineres obruere ipse meos.
  15. sic igitur, quasi me nullus deceperit error,
  16. verba fac, ut vita, quam dedit ipse,[*](ipse ille ) fruar;
  17. cumque serenus erit vultusque remiserit illos,
  18. qui secum terras imperiumque movent,
  19. exiguam ne me praedam sinat esse Getarum,
  20. detque solum miserae mite, precare, fugae,