Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. qui quoniam patria toto sumus orbe remoti,
  2. nec licet ante ipsos procubuisse deos,
  3. quos colis, ad superos haec fer mandata sacerdos,
  4. adde sed et proprias ad mea verba preces.
  5. sic tamen haec tempta, si non nocitura putabis.
  6. ignosces. timeo naufragus omne fretum.
  1. Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas,
  2. nec sinis ingenium nobilitate premi,
  3. culte mihi—quid enim status hic a funere differt
  4. supremum vitae tempus adusque meae,
  5. rem facis, amictum non aversatus amicum,
  6. qua non est aevo rarior ulla tuo.
  7. turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur,
  8. vulgus amicitias utilitate probat,
  9. cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum,
  10. et cum fortuna statque caditque fides.
  11. nec facile invenias [*](invenies) multis in milibus unum,
  12. virtutem pretium qui putet esse sui.
  13. ipse decor, recte facti si praemia desint,
  14. non movet, et gratis paenitet esse probum.