Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tota domus rogat hoc, nec tu potes ipse negare
  2. et nos in turbae parte fuisse tuae.
  3. ingenii certe, quo nos male sensimus usos,
  4. Artibus exceptis, saepe probator eras.
  5. nec mea, si tantum peccata novissima demas,
  6. esse potest domui vita pudenda tuae.
  7. sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis,
  8. curaque sit superis Caesaribusque tui .
  9. mite, sed iratum merito mihi, numen adora,
  10. eximat [*](eximar) ut Scythici me [*](me om.: add. σ ) feritate loci.
  11. difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus,
  12. et talis meriti gratia maior erit.
  13. nec tamen Aetnaeus vasto Polyphemus in antro
  14. accipiet voces Antiphatesve tuas,
  15. sed placidus facilisque parens veniaeque paratus,
  16. et qui fulmineo saepe sine igne tonat,
  17. qui cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse,
  18. cuique fere poenam sumere poena sua est.
  19. victa tamen vitio est huius clementia nostro,
  20. venit et ad vires ira coacta suas.