Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nil [*](nil et) nisi quod prodest carum est: sed [*](sed si vel et vel en) detrahe menti
  2. spem fructus avidae, nemo petendus erit.
  3. at reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit
  4. utile, sollicitis supputat articulis.
  5. illud amicitiae quondam venerabile numen [*](nomen)
  6. prostat et in quaestu pro meretrice sedet,
  7. quo magis admiror, non, ut torrentibus undis,
  8. communis vitii te quoque labe trahi,
  9. diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est:
  10. quae, simul intonuit, proxima quaeque fugat.
  11. en ego, non paucis quondam munitus amicis,
  12. dum flavit velis aura secunda meis,
  13. ut fera nimboso tumuerunt aequora vento,
  14. in mediis lacera nave relinquor aquis,
  15. cumque alii nolint etiam me nosse videri,
  16. vix duo proiecto tresve tulistis opem.
  17. quorum tu princeps, neque enim comes esse, sed auctor,
  18. nec petere exemplum, sed dare dignus eras.
  19. te, nihil exactos [*](ex acto: exactos Ehwald) nisi nos [*](nos non vel vos) peccasse fatentem,
  20. sponte sua probitas officiumque iuvat.