Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vox tamen illa fuit celeberrima, " respice, quantum
  2. debeat auxilium Maximus esse tibi.
  3. Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit,
  4. ne sit ad extremum Caesaris ira tenax;
  5. cumque suis fratris vires adhibebit, et omnem,
  6. quo levius doleas, experietur opem.
  7. haec mihi verba malae minuerunt taedia vitae.
  8. quae tu ne fuerint, Maxime, vana cave.
  9. huc quoque venturum mihi se iurare solebat
  10. non nisi te longae ius sibi dante viae.
  11. nam tua non alio coluit penetralia ritu,
  12. terrarum dominos quam colis ipse deos.
  13. crede mihi, multos habeas cum dignus amicos,
  14. non fuit e multis quolibet ille minor,
  15. si modo non census nec clarum nomen avorum
  16. sed probitas magnos ingeniumque facit,