Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. iure igitur lacrimas Celso libamus adempto.
  2. cum fugerem, vivo quas dedit ille mihi:
  3. carmina iure damus raros testantia mores,
  4. ut tua venturi nomina, Celse, legant.
  5. hoc est, quod possum [*](possim ) Geticis tibi mittere ab arvis
  6. hoc solum est istic quod licet esse meum.
  7. funera non potui comitare nec ungere corpus,
  8. aque tuis toto dividor orbe rogis,
  9. qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas,
  10. praestitit officium Maximus omne tibi.
  11. ille tibi exequias et magni funus honoris
  12. fecit et in gelidos versit [*](vertit corr Heinsius) amoma sinus,
  13. diluit et lacrimis maerens unguenta profusis
  14. ossaque vicina condita texit humo.
  15. qui quoniam extinctis, quae debet, praestat amicis,
  16. et nos extinctis adnumerare potest.