Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. saepe refert animus lusus gravitate carentes,
  2. seria cum liquida saepe peracta fide.
  3. nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis,
  4. quae vellem vitae summa fuisse meae,
  5. cum domus ingenti subito mea lapsa ruina
  6. concidit in domini procubuitque caput.
  7. adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit,
  8. Maxime, fortunae nec fuit ipse comes,
  9. illum ego non aliter flentem mea funera [*](vulnera) vidi,
  10. ponendus quam si frater in igne foret.
  11. haesit in amplexu consolatusque iacentem est,
  12. cumque meis lacrimis miscuit usque suas.
  13. o quotiens vitae custos invisus amarae
  14. continuit promptas in mea fata manus!
  15. o quotiens dixit " placabilis ira deorum est:
  16. vive nec ignosci tu tibi posse nega!