Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam,
  2. quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua.
  3. liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus,
  4. poneret ut muros in meliore loco.
  5. venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus,
  6. et Teucrum Veneri grata recepit humus.
  7. quid referam veteres Romanae gentis, apud quos
  8. exulibus tellus ultima Tibur erat?
  9. persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aevis
  10. tam procul a patria est horridiorve locus.
  11. quo magis ignoscat sapientia vestra dolenti:
  12. quae facit ex dictis, non ita multa, tuis.
  13. nec tamen infitior, si possint nostra coire
  14. vulnera, praeceptis posse coire tuis.
  15. sed vereor ne me frustra servare labores,
  16. neu iuver admota perditus aeger ope.
  17. nec loquor haec, quia sit maior prudentia nobis,
  18. sed sum quam medico notior ipse mihi.
  19. ut tamen hoc ita sit, munus tua grande voluntas
  20. ad me pervenit consuliturque boni.