Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Iam mihi deterior canis aspergitur aetas,
  2. iamque meos vultus ruga senilis arat .
  3. iam vigor et quasso languent in corpore vires,
  4. nec, iuveni lusus qui placuere, iuvant.
  5. nec, si me subito videas, agnoscere possis,
  6. aetatis facta est tanta ruina meae.
  7. confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est,
  8. anxietas animi continuusque labor.
  9. nam mea per longos siquis mala digerat annos,
  10. crede mihi, Pylio Nestore maior ero.
  11. cernis ut in duris—et quid bove firmius?—arvis
  12. fortia taurorum corpora frangat opus.
  13. quae numquam vacuo solita est cessare novali,
  14. fructibus assiduis lassa senescit humus.
  15. occidet, ad Circi siquis certamina semper
  16. non intermissis cursibus ibit equus,
  17. firma sit illa licet, solvetur in aequore navis,
  18. quae numquam liquidis sicca carebit aquis.
  19. me quoque debilitat series inmensa malorum, [*](laborum)
  20. ante meum tempus cogit et esse senem,