Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quocumque aspicies,[*](aspicias) campi cultore carentes
  2. vastaque, quae nemo vindicat, arva iacent.
  3. hostis adest dextra laevaque a parte timendus,
  4. vicinoque metu terret utrumque latus,
  5. altera Bistonias pars est sensura sarisas,
  6. altera Sarmatica spicula missa manu.
  7. i nunc et veterum nobis exempla virorum
  8. qui forti casum mente tulere refer,
  9. et grave magnanimi robur mirare Rutili
  10. non usi reditus condicione dati.
  11. Smyrna virum tenuit, non Pontus et hostica tellus,
  12. paene minus nullo Smyrna petenda loco.
  13. non doluit patria cynicus procul esse Sinopeus,
  14. legit enim sedes, Attica terra, tuas.
  15. arma Neoclides qui Persica contudit armis,
  16. Argolica primam sensit in urbe fugam,
  17. pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit,
  18. inter quas dubium, quae prior esset, erat.
  19. caede puer facta Patroclus Opunta reliquit,
  20. Thessalicamque adiit hospes Achillis humum.