Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ferte, precor, semper, quia semper egebimus illa,
  2. Caesaris offensum dum mihi numen erit.
  3. qui meritam nobis minuat, non finiat, iram,
  4. suppliciter vestros quisque rogate deos.
  1. Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi,
  2. languida quo fessi vix venit aura Noti.
  3. nil fore dulce mihi Scythica regione putavi:
  4. iam minus hic odio est, quam fuit ante, locus.
  5. tandem aliquid pulsa curarum nube serenum
  6. vidi, fortunae verba dedique meae.
  7. nolit ut ulla [*](noluit illa) mihi contingere gaudia Caesar,
  8. velle potest cuivis haec tamen una dari.
  9. di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,
  10. tristitiam poni per sua festa iubent.
  11. denique, quod certus furor est audere fateri,
  12. hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar.
  13. Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros,
  14. mixta tenax segeti crescere lappa solet.
  15. nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba
  16. numen, et invita saepe iuvamur ope.