Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. gaudia Caesareae mentis pro parte virili
  2. sunt mea: privati nil habet illa domus,
  3. gratia, Fama, tibi, per quam spectata triumphi
  4. incluso mediis est mihi pompa Getis.
  5. indice te didici, nuper visenda coisse
  6. innumeras gentes ad ducis Ora Sui!
  7. quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem,
  8. hospitiis Romam vix habuisse locum.
  9. tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante
  10. fuderit assiduas nubilus Auster aquas,
  11. numine caelesti solem fulsisse serenum,
  12. cum populi vultu conveniente die,
  13. atque ita victorem cum magnae vocis honore
  14. bellica laudatis dona dedisse viris,
  15. claraque sumpturum pictas insignia vestes
  16. tura prius sanctis inposuisse focis,
  17. iustitiamque sui caste [*](castae vel castos vel iustos corr. Scaliger ) placasse parentis,
  18. illo quae [*](quo corr. Scal.) templum pectore semper habet,
  19. quaque ierit felix adiectum plausibus omen,
  20. saxaque roratis erubuisse rosis;