Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Exigit [*](exigis vel exiget) a dignis [*](at dignes) ultrix Rhamnusia poenas:
  2. inposito calcas quid [*](qui) mea fata pede?
  3. vidi ego naufragium qui risit [*](naufragiumque viros et corr. Mencken) in aequora [*](aequore) mergi,
  4. et numquam dixi iustior unda fuit.
  5. vilia qui quondam miseris alimenta negarat,
  6. nunc mendicato pascitur ipse cibo.
  7. passibus ambiguis Fortuna volubilis errat
  8. et manet in nullo certa tenaxque loco,
  9. sed modo laeta venit, [*](manet: venit Heinsius) vultus modo sumit acerbos,
  10. et tantum constans in levitate sua est.
  11. nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus,
  12. flammaque de stipula nostra brevisque fuit.
  13. neve tamen tota capias fera gaudia mente,
  14. non est placandi spes mihi nulla dei,
  15. vel quia peccavi citra scelus, utque pudore
  16. non caret, invidia sic mea culpa caret,
  17. vel quia nil ingens ad finem solis ab ortu
  18. illo, cui paret, mitius orbis habet.
  19. scilicet ut non est per vim superabilis ulli,
  20. molle cor ad timidas sic habet ille preces,