Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. en pudet et fateor, iam desuetudine longa
  2. vix subeunt ipsi verba Latina mihi.
  3. nec dubito quin sint et in hoc non pauca libello
  4. barbara . non hominis culpa, sed ista loci.
  5. ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae,
  6. et fiat patrio vox mea muta sono,
  7. ipse loquor mecum desuetaque verba retracto,
  8. et studii repeto signa sinistra mei.
  9. sic animum tempusque traho, sic meque [*](me sicque vel mecumque corr. σ ) reduco
  10. a contemplatu summoveoque mali.
  11. carminibus quaero miserarum oblivia rerum:
  12. praemia si studio consequar ista, sat est.
  1. Non adeo cecidi, quamvis abiectus, ut infra
  2. te quoque sim, inferius quo nihil esse potest,
  3. quae tibi res animos in me facit, improbe? curve
  4. casibus insultas, quos potes ipse pati?
  5. nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti
  6. nostra, quibus possint inlacrimare ferae;
  7. nec metuis dubio Fortunae stantis in orbe
  8. numen, et exosae verba superba deae.