Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. pellibus et laxis arcent mala frigora bracis,
  2. oraque sunt longis horrida tecta comis,
  3. in paucis remanent Graecae vestigia linguae,
  4. haec quoque iam Getico barbara facta sono.
  5. unus in hoc nemo est populo, [*](nemo . . populo populo vix est)
  6. qui forte Latine quaelibet e medio reddere verba queat.
  7. ille ego Romanus vates—ignoscite, Musae!—
  8. Sarmatico cogor plurima more loqui.
  9. en pudet et fateor, iam desuetudine longa
  10. vix subeunt ipsi verba Latina mihi.
  11. nec dubito quin sint et in hoc non pauca libello
  12. barbara . non hominis culpa, sed ista loci.
  13. ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae,
  14. et fiat patrio vox mea muta sono,
  15. ipse loquor mecum desuetaque verba retracto,
  16. et studii repeto signa sinistra mei.
  17. sic animum tempusque traho, sic meque [*](me sicque vel mecumque corr. σ ) reduco
  18. a contemplatu summoveoque mali.
  19. carminibus quaero miserarum oblivia rerum:
  20. praemia si studio consequar ista, sat est.