Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri
  2. impedit et profugi nomen in ora refert,
  3. quamvis interdum, quae me laesisse recordor,
  4. carmina devoveo Pieridasque meas,
  5. cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis,
  6. vulneribusque meis tela cruenta sequor,
  7. quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet
  8. Graia Capheream currere puppis aquam. [*](capharea aqua)
  9. nec tamen, ut lauder, vigilo curamque futuri
  10. nominis, utilius quod latuisset, ago.
  11. detineo studiis animum falloque dolores,
  12. experior curis et dare verba meis.
  13. quid potius faciam desertis solus in oris,
  14. quamve malis aliam quaerere coner [*](coner cogar) opem?
  15. sive locum specto, locus est inamabilis, et quo
  16. esse nihil toto tristius orbe potest,
  17. sive homines, vix sunt homines hoc nomine digni,
  18. quamque lupi, saevae plus feritatis habent.
  19. non metuunt leges, sed cedit viribus aequum,
  20. victaque pugnaci iura sub ense iacent.