Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Non adeo cecidi, quamvis abiectus, ut infra
  2. te quoque sim, inferius quo nihil esse potest,
  3. quae tibi res animos in me facit, improbe? curve
  4. casibus insultas, quos potes ipse pati?
  5. nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti
  6. nostra, quibus possint inlacrimare ferae;
  7. nec metuis dubio Fortunae stantis in orbe
  8. numen, et exosae verba superba deae.
  9. Exigit [*](exigis vel exiget) a dignis [*](at dignes) ultrix Rhamnusia poenas:
  10. inposito calcas quid [*](qui) mea fata pede?
  11. vidi ego naufragium qui risit [*](naufragiumque viros et corr. Mencken) in aequora [*](aequore) mergi,
  12. et numquam dixi iustior unda fuit.
  13. vilia qui quondam miseris alimenta negarat,
  14. nunc mendicato pascitur ipse cibo.
  15. passibus ambiguis Fortuna volubilis errat
  16. et manet in nullo certa tenaxque loco,
  17. sed modo laeta venit, [*](manet: venit Heinsius) vultus modo sumit acerbos,
  18. et tantum constans in levitate sua est.
  19. nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus,
  20. flammaque de stipula nostra brevisque fuit.