Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. turba Tomitanae quae sit regionis et inter
  2. quos habitem mores, discere cura tibi est?
  3. mixta sit haec quamvis inter Graecosque Getasque,
  4. a male pacatis plus trahit ora Getis.
  5. Sarmaticae maior Geticaeque frequentia gentis
  6. per medias in equis itque reditque vias.
  7. in quibus est nemo, qui non coryton et arcum
  8. telaque vipereo lurida felle gerat,
  9. vox fera, trux vultus, verissima Martis [*](mortis corr. σ ) imago,
  10. non coma, non ulla barba resecta manu,
  11. dextera non segnis fixo dare vulnera cultro,
  12. quem iunctum lateri barbarus omnis habet,
  13. vivit in his heu nunc, lusorum [*](nullus eorum vel his nullus tenerorum: nunc lusorum Ehwald) oblitus amorum,
  14. hos videt, hos vates audit, amice, tuus:
  15. atque utinam vivat non et [*](et non corr. Heinsius) moriatur in illis,
  16. absit ab invisis et tamen umbra locis.
  17. carmina quod pleno saltari nostra theatro,
  18. versibus et plaudi scribis, amice, meis,
  19. nil equidem feci tu scis hoc ipse—theatris,
  20. Musa nec in plausus ambitiosa mea est.