Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus,
  2. ne pereant turpi pectora nostra situ.
  3. difficile est quod, amice, mones, quia carmina laetum
  4. sunt opus, et pacem mentis habere volunt.
  5. nostra per adversas agitur fortuna procellas,
  6. sorte nec ulla mea tristior esse potest.
  7. exigis ut Priamus natorum funere ludat, [*](plaudat)
  8. et Niobe festos ducat ut orba choros.
  9. luctibus an studio videor debere teneri,
  10. solus in extremos iussus abire Getas?
  11. des licet in valido pectus mihi robore fultum,
  12. fama refert Anyti quale fuisse reo, [*](rei vel senis)
  13. fracta cadet tantae sapientia mole ruinae:
  14. plus valet humanis viribus ira dei.
  15. ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullum
  16. scribere in hoc casu sustinuisset opus.
  17. ut veniant patriae, veniant oblivia vestri,[*](nostri)
  18. omnis ut amissi sensus abesse queat,
  19. at timor officio fungi vetat ipse [*](esse: ipse σ ) quietum:
  20. cinctus ab innumero me tenet hoste locus,