Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. adde quod ingenium longa rubigine laesum
  2. torpet et est multo, quam fuit ante, minus,
  3. fertilis, assiduo si non renovatur [*](renovetur vel removetur) aratro,
  4. nil nisi cum spinis gramen habebit ager.
  5. tempore qui longo steterit, male curret [*](currit) et inter
  6. carceribus missos ultimus ibit equus,
  7. vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit,
  8. siqua diu solitis cumba vacavit [*](vacabit corr. σ ) aquis,
  9. me quoque despera,[*](despero) fuerim cum parvus et ante,
  10. illi, qui fueram, posse redire parem.
  11. contudit ingenium patientia longa malorum,
  12. et pars antiqui nulla vigoris adest.
  13. siqua [*](siqua Bentley saepe) tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est,
  14. inque suos volui cogere verba pedes,
  15. carmina nulla mihi sunt scripta, [*](carmina sunt mihi scripta aut nulla vel carmina scripta mihi sunt nulla) aut qualia cernis,
  16. digna sui domini tempore, digna loco.
  17. denique non parvas animo dat gloria vires,
  18. et fecunda facit pectora laudis amor.
  19. nominis et famae quondam fulgore trahebar,
  20. dum tulit antemnas aura secunda meas.