Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe,
  2. pro patrio cultu Persica braca tegit.
  3. exercent illi sociae commercia linguae:
  4. per gestum res est significanda mihi.
  5. barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli,
  6. et rident stolidi verba Latina Getae;
  7. meque palam de me tuto mala saepe loquuntur,
  8. forsitan obiciunt exiliumque mihi.
  9. utque fit, in me aliquid ficti,[*](siquidem vel si quid: ficti Owen) dicentibus illis
  10. abnuerim quotiens adnuerimque, putant,
  11. adde quod iniustum [*](et iustum) rigido ius dicitur ense,
  12. dantur et in medio vulnera saepe foro.
  13. o duram Lachesin, quae tam grave sidus habenti
  14. fila dedit vitae non breviora meae!
  15. quod patriae vultu vestroque caremus, amici,
  16. atque hic in Scythicis gentibus esse queror :
  17. utraque poena gravis, merui tamen urbe carere,
  18. non merui tali forsitan esse loco.
  19. quid loquor, a! demens? ipsam quoque perdere vitam,
  20. Caesaris offenso numine, dignus eram.