Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quem tenet Euxini mendax cognomine litus,[*](litus s tellus vel tempus vel pontus)
  2. et Scythici vere terra sinistra freti,
  3. innumerae circa gentes fera bella minantur,
  4. quae sibi non rapto [*](raptu) vivere turpe putant.
  5. nil extra tutum est: tumulus defenditur ipse
  6. moenibus exiguis ingenioque loci.
  7. cum minime credas, ut aves,[*](avis) densissimus hostis
  8. advolat, et praedam vix bene visus agit.
  9. saepe intra muros clausis venientia portis
  10. per medias legimus noxia tela vias.
  11. est igitur rarus, rus qui [*](qui iam corr. Heinsius; cf. qui rus σ ) colere audeat, isque
  12. hac arat infelix, hac tenet arma manu.
  13. sub galea pastor iunctis pice cantat avenis,
  14. proque lupo pavidae bella verentur oves.
  15. vix ope castelli defendimur; et tamen intus
  16. mixta facit Graecis barbara turba metum,
  17. quippe simul nobis habitat discrimine nullo
  18. barbarus et tecti plus quoque parte tenet,
  19. quos [*](quorum) ut non timeas, possis odisse videndo
  20. pellibus et longa pectora tecta coma.