Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Quod te nescioquis per iurgia dixerit esse
  2. exulis uxorem, littera questa tua est.
  3. indolui, non tam mea quod fortuna male audit,
  4. qui iam consuevi fortiter esse miser,
  5. quam quod cui minime vellem, sum causa pudoris,
  6. teque reor nostris erubuisse malis.
  7. perfer et obdura; multo graviora tulisti,
  8. eripuit cum me principis ira tibi.
  9. fallitur iste tamen, quo iudice nominor exul:
  10. mollior est culpam poena secuta meam.
  11. maxima poena mihi est ipsum offendisse, priusque
  12. venisset mallem funeris hora mihi.
  13. quassa tamen nostra est, non mersa [*](mersa fracta) nec obruta navis,
  14. utque caret portu, sic tamen extat aquis.
  15. nec vitam nec opes nec ius mihi civis ademit,
  16. qui merui vitio perdere cuncta meo.
  17. sed quia peccato facinus non affuit illi,
  18. nil nisi me patriis iussit abesse focis,
  19. utque aliis, quorum numerum comprendere non est,
  20. Caesareum numen sic mihi mite fuit.