Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia [*](Thalia voluntas)
  2. per titulum vetiti nominis ire cupit.
  3. ne tamen officio memoris laedaris amici,
  4. parebo iussis—parce timere—tuis.
  5. at non parerem, nisi me meminisse putares.
  6. hoc quod non prohibet vox tua, gratus ero.
  7. dumque quod o breve sit!—lumen vitale videbo,
  8. serviet officio spiritus iste [*](ipse) tuo.
  1. Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister,
  2. facta est Euxini dura ter unda maris.
  3. at mihi iam videor patria procul esse tot annis,
  4. Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit.
  5. stare putes, adeo procedunt tempora tarde,
  6. et peragit lentis passibus annus iter.
  7. nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert,
  8. efficit angustos nec mihi bruma dies,
  9. scilicet in nobis rerum natura novata est,
  10. cumque meis curis omnia longa facit.
  11. an peragunt solitos communia tempora motus, suntque [*]( stantque Housman)
  12. magis vitae tempora dura meae?