Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellum
  2. litore praemissis quattuor adde meis.
  3. hic quoque talis erit, qualis fortuna poetae:
  4. invenies toto carmine dulce nihil.
  5. flebilis ut noster status est, ita flebile carmen,
  6. materiae scripto conveniente suae.
  7. integer et laetus [*](donec eram laetus) laeta et iuvenalia lusi:
  8. illa tamen nunc me composuisse piget,
  9. ut cecidi, subiti perago praeconia casus,
  10. sumque argumenti conditor ipse mei.
  11. utque iacens ripa deflere Caystrius ales
  12. dicitur ore suam deficiente necem,
  13. sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras,
  14. efficio tacitum ne mihi funus eat.
  15. delicias siquis lascivaque carmina quaerit,
  16. praemoneo, non est [*](nostra vel numquam: non est Gronovius) scripta quod ista legat,
  17. aptior huic Gallus blandique Propertius oris,
  18. aptior, ingenium come, Tibullus erit.
  19. atque utinam numero non nos [*](ne nos) essemus in isto!
  20. ei mihi, cur umquam Musa iocata [*](locuta: iocata σ ) mea est?