Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nunc erat, ut posito deberem fine laborum
  2. vivere, me nullo [*](cum nullo) sollicitante metu,
  3. quaeque meae semper placuerunt otia menti
  4. carpere et in studiis molliter esse meis,
  5. et parvam celebrare domum veteresque Penates
  6. et quae nunc domino rura paterna carent,
  7. inque sinu dominae carisque sodalibus inque
  8. securus patria consenuisse mea.
  9. haec mea sic quondam peragi speraverat aetas:
  10. hos ego sic annos ponere dignus eram.
  11. non ita dis visum est, qui me terraque marique
  12. actum [*](iactum) Sarmaticis exposuere locis.
  13. in cava ducuntur quassae navalia puppes,
  14. ne temere in mediis dissoluantur aquis.
  15. ne cadat et multas palmas inhonestet adeptus, [*](ademptus vel adeptas)
  16. languidus in pratis gramina carpit equus,
  17. miles ubi emeritis non est satis utilis annis,
  18. ponit ad antiquos, quae tulit, arma Lares,
  19. sic igitur, tarda vires minuente senecta,
  20. me quoque donari iam rude tempus erat.