Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod precor, esse liquet. credam prius ora Medusae
  2. Gorgonis anguineis [*](anguinis σ ) cincta fuisse comis,
  3. esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram,
  4. a truce quae flammis separet angue leam.
  5. quadrupedesque hominis [*](homines vel hominum) cum pectore pectora iunctos,
  6. tergeminumque virum tergeminumque canem,
  7. Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantes,
  8. centimanumque Gyan semibovemque virum.
  9. haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam
  10. mutatum curam deposuisse mei,
  11. innumeri montes inter me teque viaeque
  12. Summaque et campi nec freta pauca iacent,
  13. mille potest causis a te quae littera saepe
  14. missa sit in nostras rara venire manus;
  15. mille tamen causas scribendo vince frequenter,
  16. excusem ne te semper, amice, mihi.
  1. Iam mea cycneas imitantur tempora plumas,
  2. inficit et nigras alba senecta comas,
  3. iam subeunt anni fragiles et inertior aetas,
  4. iamque parum firmo me mihi ferre grave est.