Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tempus erat nec me peregrinum ducere caelum,
  2. nec siccam Getico fonte levare sitim,
  3. sed modo, quos habui, vacuos secedere in hortos,
  4. nunc hominum visu rursus et urbe frui.
  5. sic animo quondam non divinante futura
  6. optabam placide vivere posse senex.
  7. fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima
  8. mollia praebuerint, posteriora gravant.
  9. iamque decem lustris omni sine labe peractis,
  10. parte premor vitae deteriore meae,
  11. nec procul a metis, quas paene tenere videbar,
  12. curriculo gravis est facta ruina meo.
  13. ergo illum demens in me saevire coegi,
  14. mitius inmensus quo nihil orbis habet?
  15. ipsaque delictis victa est clementia nostris,
  16. nec tamen errori vita negata meo est?
  17. vita procul patria peragenda sub axe Boreo,
  18. qua maris Euxini terra sinistra iacet.
  19. hoc mihi si Delphi [*](delphis vel delphos corr. Scaliger) Dodonaque diceret ipsa,
  20. esse videretur vanus uterque locus.