Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nil adeo validum est, adamas licet alliget illud,
  2. ut maneat rapido firmius igne Iovis;
  3. nil ita sublime est supraque pericula tendit
  4. non sit ut inferius suppositumque deo.
  5. nam quamquam vitio pars est contracta malorum,
  6. plus tamen exitii numinis ira dedit.
  7. at vos admoniti nostris quoque casibus este,
  8. aequantem superos emeruisse virum.
  1. Si licet et pateris, nomen facinusque tacebo,
  2. et tua Lethaeis acta dabuntur aquis,
  3. nostraque vincetur lacrimis clementia [*](dementia) seris,
  4. fac modo te pateat paenituisse tui;
  5. fac modo te damnes cupiasque eradere vitae
  6. tempora, si possis, Tisiphonea tuae.
  7. sin minus, et flagrant odio tua pectora nostro,
  8. induet infelix arma coacta dolor,
  9. sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem,
  10. nostra suas istinc [*](istic vel isto (istuc σ): istinc) porriget ira manus,
  11. omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit,
  12. et sola est patria poena carere mea.