Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et patriam, modo sit sospes, speramus ab illo:
  2. saepe Iovis telo quercus adusta viret.
  3. denique vindictae si sit mihi nulla facultas,
  4. Pierides vires et sua tela dabunt,
  5. quod Scythicis habitem longe summotus in oris,
  6. siccaque sint oculis proxima signa meis,
  7. nostra per inmensas ibunt praeconia gentes,
  8. quodque querar notum qua patet orbis erit.
  9. ibit ad occasum quicquid dicemus ab ortu,
  10. testis et Hesperiae vocis Eous erit.
  11. trans ego tellurem, trans altas audiar undas,
  12. et gemitus vox est magna futura mei,
  13. nec tua te sontem tantummodo saecula norint .
  14. perpetuae crimen posteritatis eris.
  15. iam feror in pugnas et nondum cornua sumpsi,
  16. nec mihi sumendi causa sit ulla velim.
  17. Circus adhuc cessat; spargit iam torvus [*](tamen acer) harenam
  18. taurus et infesto iam pede pulsat humum.
  19. hoc quoque, quam volui, plus est. cane, Musa, receptus,
  20. dum licet huic nomen dissimulare suum.