Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. innumeri montes inter me teque viaeque
  2. Summaque et campi nec freta pauca iacent,
  3. mille potest causis a te quae littera saepe
  4. missa sit in nostras rara venire manus;
  5. mille tamen causas scribendo vince frequenter,
  6. excusem ne te semper, amice, mihi.
  1. Iam mea cycneas imitantur tempora plumas,
  2. inficit et nigras alba senecta comas,
  3. iam subeunt anni fragiles et inertior aetas,
  4. iamque parum firmo me mihi ferre grave est.
  5. nunc erat, ut posito deberem fine laborum
  6. vivere, me nullo [*](cum nullo) sollicitante metu,
  7. quaeque meae semper placuerunt otia menti
  8. carpere et in studiis molliter esse meis,
  9. et parvam celebrare domum veteresque Penates
  10. et quae nunc domino rura paterna carent,
  11. inque sinu dominae carisque sodalibus inque
  12. securus patria consenuisse mea.
  13. haec mea sic quondam peragi speraverat aetas:
  14. hos ego sic annos ponere dignus eram.