Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non ita dis visum est, qui me terraque marique
  2. actum [*](iactum) Sarmaticis exposuere locis.
  3. in cava ducuntur quassae navalia puppes,
  4. ne temere in mediis dissoluantur aquis.
  5. ne cadat et multas palmas inhonestet adeptus, [*](ademptus vel adeptas)
  6. languidus in pratis gramina carpit equus,
  7. miles ubi emeritis non est satis utilis annis,
  8. ponit ad antiquos, quae tulit, arma Lares,
  9. sic igitur, tarda vires minuente senecta,
  10. me quoque donari iam rude tempus erat.
  11. tempus erat nec me peregrinum ducere caelum,
  12. nec siccam Getico fonte levare sitim,
  13. sed modo, quos habui, vacuos secedere in hortos,
  14. nunc hominum visu rursus et urbe frui.
  15. sic animo quondam non divinante futura
  16. optabam placide vivere posse senex.
  17. fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima
  18. mollia praebuerint, posteriora gravant.
  19. iamque decem lustris omni sine labe peractis,
  20. parte premor vitae deteriore meae,