Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae,
  2. bisque suum tacto Pisce peregit iter.
  3. tempore tam longo cur non tua dextera versus
  4. quamlibet in paucos officiosa fuit?
  5. cur tua cessavit pietas, scribentibus illis,
  6. exiguus nobis cum quibus usus erat?
  7. cur, quotiens [*](totiens) alicui chartae sua vincula dempsi,
  8. illam speravi nomen habere tuum?
  9. di faciant ut saepe tua sit epistula dextra
  10. scripta, sed e multis reddita nulla mihi.
  11. quod precor, esse liquet. credam prius ora Medusae
  12. Gorgonis anguineis [*](anguinis σ ) cincta fuisse comis,
  13. esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram,
  14. a truce quae flammis separet angue leam.
  15. quadrupedesque hominis [*](homines vel hominum) cum pectore pectora iunctos,
  16. tergeminumque virum tergeminumque canem,
  17. Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantes,
  18. centimanumque Gyan semibovemque virum.
  19. haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam
  20. mutatum curam deposuisse mei,