Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat:
  2. vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem,
  3. corpore sed mens est aegro magis aegra, malique
  4. in circumspectu stat sine fine sui.
  5. urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales,
  6. et, qua nulla mihi carior, uxor abest,
  7. vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum:
  8. sic me [*](me mala) quae video non videoque movent. [*](nocent)
  9. una tamen spes est quae me soletur in istis,
  10. haec fore morte mea non diuturna mala.
  1. Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae,
  2. bisque suum tacto Pisce peregit iter.
  3. tempore tam longo cur non tua dextera versus
  4. quamlibet in paucos officiosa fuit?
  5. cur tua cessavit pietas, scribentibus illis,
  6. exiguus nobis cum quibus usus erat?
  7. cur, quotiens [*](totiens) alicui chartae sua vincula dempsi,
  8. illam speravi nomen habere tuum?
  9. di faciant ut saepe tua sit epistula dextra
  10. scripta, sed e multis reddita nulla mihi.