Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hoc etiam saevas paulatim mitigat iras,
  2. hoc minuit luctus maestaque corda levat,
  3. cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas
  4. praeterquam curas attenuare meas.
  5. ut patria careo, bis frugibus area trita est,
  6. dissiluit nudo pressa bis uva pede.
  7. nec quaesita tamen spatio patientia longo est,
  8. mensque mali sensum nostra recentis habet,
  9. scilicet et veteres fugiunt iuga saepe iuvenci,
  10. et domitus freno saepe repugnat equus.
  11. tristior est etiam praesens aerumna priore:
  12. ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est.
  13. nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt;
  14. nunc [*](nunc sed) magis hoc, quo sunt cognitiora, gravant.