Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. est quoque non nihilum [*](minimum) vires afferre recentes,
  2. nec praeconsumptum temporis esse malis,
  3. fortior in fulva novus est luctator harena,
  4. quam cui sunt tarda brachia fessa mora.
  5. integer est melior nitidis gladiator in armis,
  6. quam cui tela suo sanguine tincta rubent.
  7. fert bene praecipites navis modo facta procellas:
  8. quamlibet exiguo solvitur imbre vetus.
  9. nos quoque quae ferimus, tulimus patientius ante quam [*]( quae: quam Ehwald)
  10. mala sunt longa multiplicata die!
  11. credite, deficio, nostroque a corpore quantum
  12. auguror, accedunt tempora parva malis.
  13. nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat:
  14. vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem,