Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri,
  2. praebet et incurvo colla premenda iugo;
  3. tempore paret equus lentis animosus habenis,
  4. et placido duros accipit ore lupos;
  5. tempore Poenorum compescitur ira leonum,
  6. nec feritas animo, quae fuit ante, manet;
  7. quaeque sui monitis [*](iussis) obtemperat Inda magistri
  8. belua, servitium tempore victa subit.
  9. tempus ut extensis tumeat facit uva racemis,
  10. vixque merum capiant grana quod intus habent;
  11. tempus et in canas semen producit aristas,
  12. et ne sint tristi poma sapore cavet. [*](facit)
  13. hoc tenuat dentem terram renovantis [*](semoventis vel scindentis vel patientis: renovantis σ ) aratri,
  14. hoc rigidas silices, hoc adamanta terit;